1Visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem
in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
2audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est
filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
3cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui
Israhel non cognovit populus meus
non intellexit
4vae genti peccatrici populo gravi iniquitate
semini nequam filiis sceleratis
dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel
abalienati sunt retrorsum
5super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem
omne caput languidum et omne cor maerens
6a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas
vulnus et livor et plaga tumens
non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
7terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni
regionem vestram coram vobis alieni devorant
et desolabitur sicut in vastitate hostili
8et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea
et sicut tugurium in cucumerario
sicut civitas quae vastatur
9nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen
quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
10audite verbum Domini principes Sodomorum
percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
11quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus
plenus sum
holocausta arietum et adipem pinguium
et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
12cum veneritis ante conspectum meum
quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
13ne adferatis ultra sacrificium frustra
incensum abominatio est mihi
neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram
iniqui sunt coetus vestri
14kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea
facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
15et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis
et cum multiplicaveritis orationem non audiam
manus vestrae sanguine plenae sunt
16lavamini mundi estote
auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis
quiescite agere perverse
17discite benefacere
quaerite iudicium subvenite oppresso
iudicate pupillo defendite viduam
18et venite et arguite me dicit Dominus
si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur
et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt
19si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
20quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam
gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
21quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii
iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
22argentum tuum versum est in scoriam
vinum tuum mixtum est aqua
23principes tui infideles socii furum
omnes diligunt munera sequuntur retributiones
pupillo non iudicant
et causa viduae non ingreditur ad eos
24propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel
heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
25et convertam manum meam ad te
et excoquam ad purum scoriam tuam
et auferam omne stagnum tuum
26et restituam iudices tuos ut fuerunt prius
et consiliarios tuos sicut antiquitus
post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis
27Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
28et conteret scelestos et peccatores simul
et qui dereliquerunt Dominum consumentur
29confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt
et erubescetis super hortis quos elegeratis
30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis
et velut hortus absque aqua
31et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae
et opus vestrum quasi scintilla
et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat