1verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et
Hierusalem
2et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in
vertice montium
et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes
3et ibunt populi multi et dicent
venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob
et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius
quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem
4et iudicabit gentes et arguet populos multos
et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces
non levabit gens contra gentem gladium
nec exercebuntur ultra ad proelium
5domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini
6proiecisti enim populum tuum domum Iacob
quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim
et pueris alienis adheserunt
7repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius
8et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius
et repleta est terra eius idolis
opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum
9et incurvavit se homo et humiliatus est vir
ne ergo dimittas eis
10ingredere in petram abscondere fossa humo
a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius
11oculi sublimis hominis humiliati sunt
et incurvabitur altitudo virorum
exaltabitur autem Dominus solus in die illa
12quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum
et super omnem arrogantem et humiliabitur
13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas
et super omnes quercus Basan
14et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos
15et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum
16et super omnes naves Tharsis
et super omne quod visu pulchrum est
17et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum
et elevabitur Dominus solus in die illa
18et idola penitus conterentur
19et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae
a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius
cum surrexerit percutere terram
20in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui
quae fecerat sibi ut adoraret talpas et
vespertiliones
21et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum
a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius
cum surrexerit percutere terram
22quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius
quia excelsus reputatus est ipse