1ecce enim Dominator Deus exercituum
auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem
omne robur panis et omne robur aquae
2fortem et virum bellatorem
iudicem et prophetam et ariolum et senem
3principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium
sapientem de architectis et prudentem eloquii
mystici
4et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
5et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum
tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
6adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui
vestimentum tibi est princeps esto noster
ruina autem haec sub manu tua
7respondebit in die illa dicens
non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum
nolite constituere me principem populi
8ruit enim Hierusalem et Iudas concidit
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum
ut provocarent oculos maiestatis eius
9agnitio vultus eorum respondit eis
et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec
absconderunt
vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
10dicite iusto quoniam bene
quoniam fructum adinventionum suarum comedet
11vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
12populum meum exactores sui spoliaverunt
et mulieres dominatae sunt eius
popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt
et viam gressuum tuorum dissipant
13stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
14Dominus ad iudicium veniet
cum senibus populi sui et principibus eius
vos enim depasti estis vineam
rapina pauperis in domo vestra
15quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis
dicit Dominus Deus exercituum
16et dixit Dominus
pro eo quod elevatae sunt filiae Sion
et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum
ibant et plaudebant
ambulabant et in pedibus suis conposito
gradu incedebant
17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit
18in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum
et lunulas
19et torques et monilia et armillas et mitras
20discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola
et inaures
21et anulos et gemmas in fronte pendentes
22et mutatoria et pallia et linteamina et acus
23et specula et sindones et vittas et theristra
24et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus
et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
26et maerebunt atque lugebunt portae eius
et desolata in terra sedebit