1cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae
vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
2et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit
eam electam
et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea
et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
3nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda
iudicate inter me et inter vineam meam
4quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei
an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
5et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae
auferam sepem eius et erit in direptionem
diruam maceriam eius et erit in conculcationem
6et ponam eam desertam
non putabitur et non fodietur
et ascendent vepres et spinae
et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem
7vinea enim Domini exercituum domus Israhel
et vir Iuda germen delectabile eius
et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas
et iustitiam et ecce clamor
8vae qui coniungitis domum ad domum
et agrum agro copulatis usque ad terminum loci
numquid habitabitis soli vos in medio terrae
9in auribus meis sunt haec Domini
exercituum
nisi domus multae desertae fuerint
grandes et pulchrae absque habitatore
10decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam
et triginta modii sementis facient modios tres
11vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam
et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis
12cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis
vestris
et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
13propterea captivus ductus est populus meus
quia non habuit scientiam
et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit
14propterea dilatavit infernus animam suam
et aperuit os suum absque ullo termino
et descendent fortes eius et populus eius
et sublimes gloriosique eius ad eum
15et incurvabitur homo et humiliabitur vir
et oculi sublimium deprimentur
16et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio
et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia
17et pascentur agni iuxta ordinem suum
et deserta in ubertatem versa advenae comedent
18vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis
et quasi vinculum plaustri peccatum
19qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus
et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud
20vae qui dicitis malum bonum et bonum malum
ponentes tenebras lucem et lucem tenebras
ponentes amarum in dulce et dulce in amarum
21vae qui sapientes estis in oculis vestris
et coram vobismet ipsis prudentes
22vae qui potentes estis ad bibendum vinum
et viri fortes ad miscendam ebrietatem
23qui iustificatis impium pro muneribus
et iustitiam iusti aufertis ab eo
24propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis
et calor flammae exurit
sic radix eorum quasi favilla erit
et germen eorum ut pulvis ascendet
abiecerunt enim legem Domini exercituum
et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt
25ideo iratus est furor Domini in populo suo
et extendit manum suam super eum
et percussit eum et conturbati sunt montes
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum
in omnibus his non est aversus furor eius
sed adhuc manus eius extenta
26et levabit signum nationibus procul
et sibilabit ad eum de finibus terrae
et ecce festinus velociter veniet
27non est deficiens neque laborans in eo
non dormitabit neque dormiet
neque solvetur cingulum renum eius
nec rumpetur corrigia calciamenti eius
28sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti
ungulae equorum eius ut silex
et rotae eius quasi impetus tempestatis
29rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum
et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat
30et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris
aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis
et lux obtenebrata est in caligine eius