1in anno quo mortuus est rex Ozias
vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum
et ea quae sub eo erant implebant templum
2seraphin stabant super illud
sex alae uni et sex alae alteri
duabus velabant faciem eius
et duabus velabant pedes eius et duabus volabant
3et clamabant alter ad alterum et dicebant
sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum
plena est omnis terra gloria eius
4et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis
et domus impleta est fumo
5et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum
et in medio populi polluta labia habentis ego habito
et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
6et volavit ad me unus de seraphin
et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari
7et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua
et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
8et audivi vocem Domini dicentis
quem mittam et quis ibit nobis
et dixi ecce ego sum mitte me
9et dixit vade et dices populo huic
audite audientes et nolite intellegere
et videte visionem et nolite cognoscere
10excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude
ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat
et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum
11et dixi usquequo Domine
et dixit donec desolentur civitates absque habitatore
et domus sine homine
et terra relinquetur deserta
12et longe faciet Dominus homines
et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae
13et adhuc in ea decimatio
et convertetur et erit in ostensionem
sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos
semen sanctum erit id quod steterit in ea