1et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda
ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel
in Hierusalem ad proeliandum contra eam
et non potuerunt debellare eam
2et nuntiaverunt domui David dicentes
requievit Syria super Ephraim
et commotum est cor eius et cor populi eius
sicut moventur ligna silvarum a facie venti
3et dixit Dominus ad Isaiam
egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus
ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis
4et dices ad eum
vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet
a duobus caudis titionum fumigantium istorum
in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae
5eo quod consilium inierit contra te Syria malum
Ephraim et filius Romeliae dicentes
6ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos
et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
7haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
8sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin
et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
9et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae
si non credideritis non permanebitis
10et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens
11pete tibi signum a Domino Deo tuo
in profundum inferni sive in excelsum supra
12et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum
13et dixit audite ergo domus David
numquid parum vobis est molestos esse hominibus
quia molesti estis et Deo meo
14propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum
ecce virgo concipiet et pariet filium
et vocabitis nomen eius Emmanuhel
15butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum
16quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum
derelinquetur terra quam tu detestaris
a facie duum regum suorum
17adducet Dominus super te et super populum tuum
et super domum patris tui
dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda
cum rege Assyriorum
18et erit in die illa
sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti
et api quae est in terra Assur
19et venient et requiescent omnes
in torrentibus vallium et cavernis petrarum
et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
20in die illa radet Dominus in novacula conducta
in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum
caput et pilos pedum et barbam universam
21et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves
22et prae ubertate lactis comedet butyrum
butyrum enim et mel manducabit
omnis qui relictus fuerit in medio terrae
23et erit in die illa
omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis
et in spinas et in vepres erunt
24cum sagittis et arcu ingredientur illuc
vepres enim et spinae erunt in universa terra
25et omnes montes qui in sarculo sarientur
non veniet illuc terror spinarum et veprium
et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris