1et dixit Dominus ad me
sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis
Velociter spolia detrahe Cito praedare
2et adhibui mihi testes fideles
Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae
3et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium
et dixit Dominus ad me voca nomen eius
Adcelera spolia detrahere Festina praedari
4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam
auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae
coram rege Assyriorum
5et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
6pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae
quae vadunt cum silentio
et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae
7propter hoc ecce Dominus adducet super eos
aquas Fluminis fortes et multas
regem Assyriorum et omnem gloriam eius
et ascendet super omnes rivos eius
et fluet super universas ripas eius
8et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet
et erit extensio alarum eius
implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel
9congregamini populi et vincimini
et audite universae procul terrae
confortamini et vincimini
accingite vos et vincimini
10inite consilium et dissipabitur
loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus
11haec enim ait Dominus ad me
sicut in forti manu erudivit me
ne irem in via populi huius dicens
12non dicatis coniuratio
omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est
et timorem eius ne timeatis neque paveatis
13Dominum exercituum ipsum sanctificate
ipse pavor vester et ipse terror vester
14et erit vobis in sanctificationem
in lapidem autem offensionis et in petram scandali
duabus domibus Israhel
in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem
15et offendent ex eis plurimi et cadent
et conterentur et inretientur et capientur
16liga testimonium signa legem in discipulis meis
17et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob
et praestolabor eum
18ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus
in signum et in portentum Israhelis
a Domino exercituum qui habitat in monte Sion
19et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus
et a divinis qui stridunt in incantationibus suis
numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis
20ad legem magis et ad testimonium
quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux
21et transibit per eam corruet et esuriet
et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo
et suspiciet sursum
22et ad terram intuebitur
et ecce tribulatio et tenebrae
dissolutio angustia et caligo persequens
et non poterit avolare de angustia sua