1abiit quoque in Gazam
et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad
eam
2quod cum audissent Philisthim
et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson
circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus
et ibi tota nocte cum silentio praestolantes
ut facto mane exeuntem occiderent
3dormivit autem Samson usque ad noctis medium
et inde consurgens
adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera
inpositasque umeris portavit ad verticem montis
qui respicit Hebron
4post haec amavit mulierem
quae habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila
5veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt
decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat
fortitudinem
et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere
quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos
6locuta est ergo Dalila ad Samson
dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo
et quid sit quo ligatus erumpere nequeas
7cui respondit Samson
si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus
fuero
infirmus ero ut ceteri homines
8adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes ut dixerat
quibus vinxit eum
9latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus
clamavitque ad eum Philisthim super te Samson
qui rupit vincula
quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum
putamine
cum odorem ignis acceperit
et non est cognitum in quo esset fortitudo eius
10dixitque ad eum Dalila
ecce inlusisti mihi et falsum locutus es
saltim nunc indica quo ligari debeas
11cui ille respondit
si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere
infirmus ero et aliorum hominum similis
12quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit
Philisthim super te Samson
in cubiculo insidiis praeparatis
qui ita rupit vincula quasi fila telarum
13dixitque Dalila rursum ad eum
usquequo decipis me et falsum loqueris
ostende quo vinciri debeas
si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris
et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus ero
14quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te Samson
qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio
15dixitque ad eum Dalila
quomodo dicis quod ames me
cum animus tuus non sit mecum
per tres vices mentitus es mihi
et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo
16cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter
adhereret
spatium ad quietem non tribuens
defecit anima eius et ad mortem usque lassata est
17tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam
ferrum numquam ascendit super caput meum
quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris
meae
si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam
eroque ut ceteri homines
18videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum
misit ad principes Philisthinorum atque mandavit
ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum
qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant
19at illa dormire eum fecit super genua sua
et in sinu suo reclinare caput
vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius
et coepit abicere eum et a se repellere
statim enim ab eo fortitudo discessit
20dixitque Philisthim super te Samson
qui de somno consurgens dixit in animo suo
egrediar sicut ante feci et me excutiam
nesciens quod Dominus recessisset ab eo
21quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius
et duxerunt Gazam vinctum catenis
et clausum in carcere molere fecerunt
22iamque capilli eius renasci coeperant
23et principes Philisthinorum convenerunt in unum
ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo
et epularentur dicentes
tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras
24quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat
tradidit deus noster in manus nostras adversarium
qui delevit terram nostram et occidit plurimos
25laetantesque per convivia sumptis iam epulis
praeceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet
qui adductus de carcere ludebat ante eos
feceruntque eum stare inter duas columnas
26qui dixit puero regenti gressus suos
dimitte me ut tangam columnas quibus omnis inminet domus
ut recliner super eas et paululum requiescam
27domus autem plena erat virorum ac mulierum
et erant ibi omnes principes Philisthinorum
ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus
spectabant ludentem Samson
28at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei
et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus
ut ulciscar me de hostibus meis
et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam
29et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus
alteramque earum dextera et alteram leva tenens
30ait
moriatur anima mea cum Philisthim
concussisque fortiter columnis cecidit domus
super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat
multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat
31descendentes autem fratres eius et universa cognatio
tulerunt corpus eius et sepelierunt
inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue
iudicavitque Israhel viginti annis