1fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas
2qui dixit matri suae
mille centum argenteos quos separaveras tibi
et super quibus me audiente iuraveras
ecce ego habeo et apud me sunt
cui illa respondit benedictus filius meus Domino
3reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei
consecravi et vovi argentum hoc Domino
ut de manu mea suscipiat filius meus
et faciat sculptile atque conflatile
et nunc trado illud tibi
4reddidit igitur matri suae
quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario
ut faceret ex eis sculptile atque conflatile
quod fuit in domo Micha
5qui aediculam quoque in ea Deo separavit
et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola
implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos
6in diebus illis non erat rex in Israhel
sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat
7fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione
eius
eratque ipse Levites et habitabat ibi
8egressusque de civitate Bethleem
peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset
cumque venisset in monte Ephraim iter faciens
et declinasset parumper in domum Micha
9interrogatus est ab eo unde venis
qui respondit Levita sum de Bethleem Iuda
et vado ut habitem ubi potuero
et utile mihi esse perspexero
10mane inquit apud me
et esto mihi parens ac sacerdos
daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem
et quae ad victum necessaria sunt
11adquievit et mansit apud hominem
fuitque illi quasi unus de filiis
12implevitque Micha manum eius
et habuit apud se puerum sacerdotem
13nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus
habenti levitici generis sacerdotem