1in diebus illis non erat rex in Israhel
et tribus Dan quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea
usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat
2miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae
quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol
ut explorarent terram et diligenter inspicerent
dixeruntque eis ite et considerate terram
qui cum pergentes venissent in montem Ephraim
et intrassent domum Micha requieverunt ibi
3et agnoscentes vocem adulescentis Levitae
utentesque illius diversorio dixerunt ad eum
quis te huc adduxit quid hic agis
quam ob causam huc venire voluisti
4qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas
et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos
5rogaveruntque eum ut consuleret Dominum
et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet
effectum
6qui respondit eis ite cum pace
Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis
7euntes itaque quinque viri venerunt Lais
videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore
iuxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum
nullo eis penitus resistente
magnarumque opum
et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum
8reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol
et quid egissent sciscitantibus responderunt
9surgite et ascendamus ad eos
vidimus enim terram valde opulentam et uberem
nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam
nullus erit labor
10intrabimus ad securos in regionem latissimam
tradetque nobis Dominus locum
in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra
11profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et Esthaol
sescenti viri accincti armis bellicis
12ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae
qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit
et est post tergum Cariathiarim
13inde transierunt in montem Ephraim
cumque venissent ad domum Micha
14dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram
Lais ceteris fratribus suis
nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque
conflatile
videte quid vobis placeat
15et cum paululum declinassent
ingressi sunt domum adulescentis Levitae qui erat in domo
Micha
salutaveruntque eum verbis pacificis
16sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium
17at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis
sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur
et sacerdos stabat ante ostium
sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus
18tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque
conflatile
quibus dixit sacerdos quid facitis
19cui responderunt tace et pone digitum super os tuum
venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem
quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri
an in una tribu et familia in Israhel
20quod cum audisset adquievit sermonibus eorum
et tulit ephod et idola ac sculptile
et cum eis profectus est
21qui cum pergerent
et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat
pretiosum
22iamque a domo Michae essent procul
viri qui habitabant in aedibus Michae
conclamantes secuti sunt
23et post tergum clamare coeperunt
qui cum respexissent dixerunt ad Micham
quid tibi vis cur clamas
24qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis
et sacerdotem et omnia quae habeo
et dicitis quid tibi est
25dixeruntque ei filii Dan
cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati
et ipse cum omni domo tua pereas
26et sic coepto itinere perrexerunt
videns autem Micha quod fortiores se essent
reversus est in domum suam
27sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra diximus
veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum
et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt
28nullo penitus ferente praesidium
eo quod procul habitarent a Sidone
et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii
erat autem civitas sita in regione Roob
quam rursum extruentes habitaverunt in
ea
29vocato nomine civitatis Dan
iuxta vocabulum patris sui quem genuerat Israhel
quae prius Lais dicebatur
30posueruntque sibi sculptile
et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae
31mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo
in diebus illis non erat rex in Israhel