1ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum
Flentium
et ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram
pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum
ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum
2ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius
et aras eorum subverteretis
et noluistis audire vocem meam
cur hoc fecistis
3quam ob rem nolui delere eos a facie vestra
ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam
4cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes
filios Israhel
elevaverunt vocem suam et fleverunt
5et vocatum est nomen loci illius Flentium
sive Lacrimarum
immolaveruntque ibi hostias Domino
6dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel
unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam
7servieruntque Domino cunctis diebus eius
et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore
et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israhel
8mortuus est autem Iosue filius Nun
famulus Domini centum et decem annorum
9et sepelierunt eum in finibus possessionis suae
in Thamnathsare in monte Ephraim
a septentrionali plaga montis Gaas
10omnisque illa generatio congregata est ad patres suos
et surrexerunt alii qui non noverant Dominum
et opera quae fecerat cum Israhel
11feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini
et servierunt Baalim
12ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum
qui eduxerat eos de terra Aegypti
et secuti sunt deos alienos
deos quoque populorum qui habitabant in
circuitu eorum
et adoraverunt eos
et ad iracundiam concitaverunt Dominum
13dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth
14iratusque Dominus contra Israhel
tradidit eos in manibus diripientium
qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum
nec potuerunt resistere adversariis suis
15sed quocumque pergere voluissent
manus Domini erat super eos
sicut locutus est et iuravit eis
et vehementer adflicti sunt
16suscitavitque Dominus iudices
qui liberarent eos de vastantium manibus
sed nec illos audire voluerunt
17fornicantes cum diis alienis et adorantes eos
cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum
et audientes mandata Domini
omnia fecere contraria
18cumque Dominus iudices suscitaret
in diebus eorum flectebatur misericordia
et audiebat adflictorum gemitus
et liberabat eos de caede vastantium
19postquam autem mortuus esset iudex
revertebantur et multo maiora faciebant
quam fecerant patres sui
sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos
non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam
per quam ambulare consueverant
20iratusque est furor Domini in Israhel et ait
quia irritum fecit gens ista pactum meum
quod pepigeram cum patribus eorum
et vocem meam audire contempsit
21et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est
22ut in ipsis experiar Israhel
utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea
sicut custodierunt patres eorum an non
23dimisit ergo Dominus omnes has nationes
et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus
Iosue