1hae sunt gentes quas Dominus dereliquit
ut erudiret in eis Israhelem
et omnes qui non noverant bella Chananeorum
2et postea discerent filii eorum certare cum hostibus
et habere consuetudinem proeliandi
3quinque satrapas Philisthinorum
omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum
qui habitabat in monte Libano
de monte Baalhermon usque ad introitum Emath
4dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem
utrum audiret mandata Domini
quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non
5itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei
et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei
6et duxerunt uxores filias eorum
ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt
et servierunt diis eorum
7feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui
servientes Baalim et Astharoth
8iratusque Dominus contra Israhel
tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae
servieruntque ei octo annis
9et clamaverunt ad Dominum
qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos
Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem
10fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel
egressusque est ad pugnam
et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim
regem Syriae
et oppressit eum
11quievitque terra quadraginta annis
et mortuus est Othonihel filius Cenez
12addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini
qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab
quia fecerunt malum in conspectu eius
13et copulavit ei filios Ammon et Amalech
abiitque et percussit Israhel atque possedit Urbem palmarum
14servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis
15et postea clamaverunt ad Dominum
qui suscitavit eis salvatorem
vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini
qui utraque manu utebatur pro dextera
miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab
16qui fecit sibi gladium ancipitem
habentem in medio capulum longitudinis palmae manus
et accinctus est eo subter sagum in dextro femore
17obtulitque munera Eglon regi Moab
erat autem Eglon crassus nimis
18cumque obtulisset ei munera
prosecutus est socios qui cum eo venerant
19et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem
verbum secretum habeo ad te o rex
et ille imperavit silentium
egressisque omnibus qui circa eum erant
20ingressus est Ahoth ad eum
sedebat autem in aestivo cenaculo solus
dixitque verbum Dei habeo ad te
qui statim surrexit de throno
21extenditque Ahoth manum sinistram
et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius
22tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere
ac pinguissimo adipe stringeretur
nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore
statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt
23Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera
24per posticam egressus est
servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt
forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo
25expectantesque diu donec erubescerent
et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem
et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum
26Ahoth autem dum illi turbarentur effugit
et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat
venitque in Seirath
27et statim insonuit bucina in monte Ephraim
descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente
28qui dixit ad eos sequimini me
tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras
descenderuntque post eum
et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab
et non dimiserunt transire quemquam
29sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia
omnes robustos et fortes viros
nullus eorum evadere potuit
30humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel
et quievit terra octoginta annis
31post hunc fuit Samgar filius Anath
qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere
et ipse quoque defendit Israhel