1addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini post
mortem Ahoth
2et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan
qui regnavit in Asor
habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram
ipse autem habitabat in Aroseth gentium
3clamaveruntque filii Israhel ad Dominum
nongentos enim habebat falcatos currus
et per viginti annos vehementer oppresserat eos
4erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth
quae iudicabat populum in illo tempore
5et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur
inter Rama et Bethel in monte Ephraim
ascendebantque ad eam filii Israhel in omne iudicium
6quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim
dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel
vade et duc exercitum in montem Thabor
tollesque tecum decem milia pugnatorum
de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon
7ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison
Sisaram principem exercitus Iabin
et currus eius atque omnem multitudinem
et tradam eos in manu tua
8dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam
si nolueris venire non pergam
9quae dixit ad eum ibo quidem tecum
sed in hac vice tibi victoria non reputabitur
quia in manu mulieris tradetur Sisara
surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes
10qui accitis Zabulon et Nepthalim
ascendit cum decem milibus pugnatorum
habens Debboram in comitatu suo
11Aber autem Cineus recesserat quondam
a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati
Mosi
et tetenderat tabernacula usque ad vallem
quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes
12nuntiatumque est Sisarae
quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor
13et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum
de Aroseth gentium ad torrentem Cison
14dixitque Debbora ad Barac surge
haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas
en ipse ductor est tuus
descendit itaque Barac de monte Thabor
et decem milia pugnatorum cum eo
15perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius
universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac
in tantum ut Sisara de curru desiliens
pedibus fugeret
16et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum
usque ad Aroseth gentium
et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet
17Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei
erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei
18egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum
intra ad me domine mi intra ne timeas
qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio
19dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio
quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum
20dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi
et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis
respondebis nullus est
21tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi
adsumens pariter malleum
et ingressa abscondite et cum
silentio
posuit supra tempus capitis eius clavum
percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram
qui soporem morti socians
defecit et mortuus est
22et ecce Barac sequens Sisaram veniebat
egressaque Iahel in occursum eius dixit ei
veni et ostendam tibi virum quem quaeris
qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum
et clavum infixum in tempore eius
23humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan
coram filiis Israhel
24qui crescebant cotidie
et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan
donec delerent eum