1abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae
et locutus est ad eos
et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens
2loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius
ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal
an ut dominetur vobis unus vir
simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum
3locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sychem
universos sermones istos
et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est
4dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith
qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum
5et venit in domum patris sui Ephra
et occidit fratres suos filios Hierobbaal
septuaginta viros super lapidem unum
remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est
6congregati sunt autem omnes viri Sychem
et universae familiae urbis Mello
abieruntque et constituerunt regem Abimelech
iuxta quercum quae stabat in Sychem
7quod cum nuntiatum esset Ioatham
ivit et stetit in vertice montis Garizim
elevataque voce clamavit et dixit
audite me viri Sychem ita audiat vos Deus
8ierunt ligna ut unguerent super se regem
dixeruntque olivae impera nobis
9quae respondit
numquid possum deserere pinguedinem meam
qua et dii utuntur et homines
et venire ut inter ligna promovear
10dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe
11quae respondit eis
numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos
et ire ut inter cetera ligna commovear
12locuta sunt quoque ligna
ad vitem
veni et impera nobis
13quae respondit
numquid possum deserere vinum meum
quod laetificat Deum et homines
et inter ligna cetera commoveri
14dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos
15quae respondit eis
si vere me regem vobis constituitis
venite et sub mea umbra
requiescite
sin autem non vultis
egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani
16nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem
Abimelech
et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius
et reddidistis vicem beneficiis eius
qui pugnavit pro vobis
17et animam suam dedit periculis
ut erueret vos de manu Madian
18qui nunc surrexistis contra domum patris mei
et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem
et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores
Sychem
eo quod frater vester sit
19si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius
hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis
20sin autem perverse egrediatur ignis ex eo
et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello
egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello
et devoret Abimelech
21quae cum dixisset fugit et abiit in Bera
habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui
22regnavit itaque Abimelech super Israhel tribus annis
23misitque Deus spiritum pessimum
inter Abimelech et habitatores Sychem
qui coeperunt eum detestari
24et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal
et effusionem sanguinis eorum
conferre in Abimelech fratrem suum
et in ceteros Sycimarum principes
qui eum adiuverant
25posueruntque insidias adversum eum in montium summitate
et dum illius praestolantur adventum
exercebant latrocinia agentes praedas de praetereuntibus
nuntiatumque est Abimelech
26venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis
et transivit in Sycimam
ad cuius adventum erecti habitatores Sychem
27egressi sunt in agros
vastantes vineas uvasque calcantes
et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui
et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech
28clamante Gaal filio Obed
quis est Abimelech et quae est Sychem ut serviamus ei
numquid non est filius Hierobbaal
et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris
Sychem
cur igitur servimus ei
29utinam daret aliquis populum istum sub manu mea
ut auferrem de medio Abimelech
dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni
30Zebul enim princeps civitatis
auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus
est valde
31et misit clam ad Abimelech nuntios dicens
ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis
et obpugnat adversum te civitatem
32surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro
33et primo mane oriente sole inrue super civitatem
illo autem egrediente adversum te cum populo suo
fac ei quod potueris
34surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte
et tetendit insidias iuxta Sycimam in quattuor locis
35egressusque est Gaal filius Obed
et stetit in introitu portae civitatis
surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco
36cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul
ecce de montibus multitudo descendit
cui ille respondit
umbras montium vides quasi hominum capita
et hoc errore deciperis
37rursumque Gaal ait ecce populus de umbilico terrae descendit
et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum
38cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo
loquebaris
quis est Abimelech ut serviamus ei
nonne iste est populus quem despiciebas
egredere et pugna contra eum
39abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo
et pugnavit contra Abimelech
40qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit
cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
41et Abimelech sedit in Ruma
Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe
nec in ea passus est commorari
42sequenti ergo die egressus est populus in campum
quod cum nuntiatum esset Abimelech
43tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris
vidensque quod egrederetur populus de civitate
surrexit et inruit in eos
44cum cuneo suo
obpugnans et obsidens civitatem
duae autem turmae palantes per campum adversarios sequebantur
45porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem
quam cepit interfectis habitatoribus eius
ipsaque destructa ita ut sal in ea dispergeret
46quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum
ingressi sunt fanum dei sui Berith
ubi foedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat
qui erat valde munitus
47Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter conglobatos
48ascendit in montem Selmon cum omni populo suo
et arrepta securi praecidit arboris ramum
inpositumque ferens umero dixit ad socios
quod me vidistis facere cito facite
49igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem
quos circumdantes praesidio succenderunt
atque ita factum est
ut fumo et igne mille hominum necarentur
viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem
50Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes
quod circumdans obsidebat exercitu
51erat autem turris excelsa in media civitate
ad quam confugerant viri simul ac mulieres
et omnes principes civitatis
clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula
52accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter
et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur
53et ecce una mulier fragmen molae
desuper iaciens
inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius
54qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum
evagina gladium tuum et percute me
ne forte dicatur quod a femina interfectus sim
qui iussa perficiens interfecit eum
55illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israhel reversi sunt in sedes suas
56et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum
interfectis septuaginta fratribus suis
57Sycimitis quoque quod operati erant retributum est
et venit super eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal