1dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti
ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian
iurgantes fortiter et prope vim inferentes
2quibus ille respondit
quid enim tale facere potui quale vos fecistis
nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer
3in manus vestras tradidit Dominus principes
Madian Oreb et Zeb
quid tale facere potui quale vos fecistis
quod cum locutus esset
requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum
4cumque venisset Gedeon ad Iordanem
transivit eum cum trecentis viris qui secum erant
et prae lassitudine fugientes persequi non poterant
5dixitque ad viros Soccoth
date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt
ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian
6responderunt principes Soccoth
forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt
et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes
7quibus ille ait
cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas
conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti
8et inde conscendens venit in Phanuhel
locutusque est ad viros eius loci similia
cui et illi responderunt sicut responderant viri
Soccoth
9dixit itaque et eis
cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hanc
10Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo
quindecim milia enim viri remanserant
ex omnibus turmis orientalium populorum
caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium
11ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur
ad orientalem partem Nobee et Iecbaa
percussit castra hostium
qui securi erant et nihil adversi suspicabantur
12fugeruntque Zebee et Salmana
quos persequens Gedeon conprehendit turbato omni exercitu eorum
13revertensque de bello ante solis ortum
14adprehendit puerum de viris Soccoth
interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth
et descripsit septuaginta septem viros
15venitque ad Soccoth et dixit eis
en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes
forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt
et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes
16tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos
et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth
17turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis
18dixitque ad Zebee et Salmana
quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor
qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis
19quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae
vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem
20dixitque Ietther primogenito suo
surge et interfice eos
qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat
21dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos
quia iuxta aetatem robur est hominis
surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana
et tulit ornamenta ac bullas
quibus colla regalium camelorum decorari solent
22dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon
dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui
quia liberasti nos de manu Madian
23quibus ille ait non dominabor vestri
nec dominabitur in vos filius meus
sed dominabitur Dominus
24dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis
date mihi inaures ex praeda vestra
inaures enim aureas Ismahelitae habere consuerant
25qui responderunt libentissime dabimus
expandentesque super terram pallium
proiecerunt in eo inaures de praeda
26et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli
absque ornamentis et monilibus et veste purpurea
quibus Madian reges uti soliti erant
et praeter torques aureos camelorum
27fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra
fornicatusque est omnis Israhel in eo
et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam
28humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel
nec potuerunt ultra elevare cervices
sed quievit terra per quadraginta annos
quibus praefuit Gedeon
29abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua
30habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius
eo quod plures haberet uxores
31concubina autem illius quam habebat in Sychem
genuit ei filium nomine Abimelech
32mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona
et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de
familia Ezri
33postquam autem mortuus est Gedeon
aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim
percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum
34nec recordati sunt Domini Dei sui
qui eruit eos de manu omnium inimicorum
suorum per circuitum
35nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon
iuxta omnia bona quae fecerat Israheli