1igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte
consurgens
et omnis populus cum eo
venit ad fontem qui vocatur Arad
erant autem castra Madian in valle
ad septentrionalem plagam collis Excelsi
2dixitque Dominus ad Gedeon
multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus eius
ne glorietur contra me Israhel et dicat meis viribus liberatus sum
3loquere ad populum et cunctis audientibus praedica
qui formidolosus et timidus est revertatur
recesseruntque de monte Galaad
et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum
et tantum decem milia remanserunt
4dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est
duc eos ad aquas et ibi probabo illos
et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat
quem ire prohibuero revertatur
5cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon
qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere
separabis eos seorsum
qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt
6fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas
lambuerant trecenti viri
omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat
7et ait Dominus ad Gedeon
in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos
et tradam Madian in manu tua
omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum
8sumptis itaque pro numero cibariis et tubis
omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua
et ipse cum trecentis viris se certamini dedit
castra autem Madian erant subter in valle
9eadem nocte dixit Dominus ad eum
surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua
10sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus
11et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae
et securior ad hostium castra descendes
descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum
ubi erant armatorum vigiliae
12Madian autem et Amalech et omnes orientales populi
fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo
cameli quoque innumerabiles erant
sicut harena quae iacet in litoribus maris
13cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo
et in hunc modum referebat quod viderat
vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo
volvi et in Madian castra descendere
cumque pervenisset ad tabernaculum
percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit
14respondit is cui loquebatur
non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri
israhelitae
tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius
15cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit
et reversus ad castra Israhel ait
surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian
16divisitque trecentos viros in tres partes
et dedit tubas in manibus eorum
lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum
17et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite
ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini
18quando personaverit tuba in manu mea
vos quoque per castrorum circuitum clangite
et conclamate Domino et Gedeoni
19ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo
in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae
et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere
et conplodere inter se lagoenas
20cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis
et hydrias confregissent
tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas
clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis
21stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium
omnia itaque castra turbata sunt
et vociferantes ululantesque fugerunt
22et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes
inmisitque Dominus gladium in omnibus castris
et mutua se caede truncabant
23fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath
conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse
persequebantur Madian
24misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens
descendite in occursum Madian
et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem
clamavitque omnis Ephraim
et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera
25adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit
Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb
et persecuti sunt Madian
capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis