1fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini
qui tradidit eos in manu Madian septem annis
2et oppressi sunt valde ab eis
feceruntque sibi antra et speluncas in montibus
et munitissima ad repugnandum loca
3cumque sevisset Israhel
ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium
nationum
4et apud eos figentes tentoria
sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae
nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel
non oves non boves non asinos
5ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis
et instar lucustarum universa conplebant
innumera multitudo hominum et camelorum
quicquid tetigerant devastantes
6humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian
7et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas
8qui misit ad eos virum prophetam et locutus est
haec dicit Dominus Deus Israhel
ego vos feci conscendere de Aegypto
et eduxi de domo servitutis
9et liberavi de manu Aegyptiorum
et omnium inimicorum qui adfligebant vos
eiecique eos ad introitum vestrum
et tradidi vobis terram eorum
10et dixi ego Dominus Deus vester
ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis
et noluistis audire vocem meam
11venit autem angelus Domini
et sedit sub quercu quae erat in Ephra
et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri
cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari
ut fugeret Madian
12apparuit ei et ait
Dominus tecum virorum fortissime
13dixitque ei Gedeon obsecro Domine
si Dominus nobiscum est
cur adprehenderunt nos haec omnia
ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt
de Aegypto eduxit nos Dominus
nunc autem dereliquit nos
et tradidit in manibus Madian
14respexitque ad eum Dominus et ait
vade in hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian
scito quod miserim te
15qui respondens ait
obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel
ecce familia mea infima est in Manasse
et ego minimus in domo patris mei
16dixitque ei Dominus
ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum
17et ille si inveni inquit gratiam coram te
da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me
18ne recedas hinc donec revertar ad te
portans sacrificium et offerens tibi
qui respondit ego praestolabor adventum tuum
19ingressus est itaque Gedeon
et coxit hedum et de farinae modio azymos panes
carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam
tulit omnia sub quercum et obtulit ei
20cui dixit angelus Domini
tolle carnes et panes azymos
et pone super petram illam et ius desuper funde
cumque fecisset ita
21extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu
et tetigit carnes et azymos panes
ascenditque ignis de petra
et carnes azymosque consumpsit
angelus autem Domini evanuit ex oculis eius
22vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait
heu mihi Domine Deus
quia vidi angelum Domini facie ad faciem
23dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris
24aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino
vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem
cum adhuc esset in Ephra quae est familiae
Ezri
25nocte illa dixit Dominus ad eum
tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem
destruesque aram Baal quae est patris tui
et nemus quod circa aram est succide
26et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius
super quam sacrificium ante posuisti
tollesque taurum secundum
et offeres holocaustum super lignorum struem
quae de nemore succideris
27adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis
fecit sicut praeceperat Dominus
timens autem domum patris sui et homines illius civitatis
per diem facere noluit sed omnia nocte
conplevit
28cumque surrexissent viri oppidi eius mane
viderunt destructam aram Baal lucumque succisum
et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat
29dixeruntque ad invicem quis hoc fecit
cumque perquirerent auctorem facti dictum est
Gedeon filius Ioas fecit haec omnia
30et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur
quia destruxit aram Baal et succidit nemus
31quibus ille respondit
numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo
qui adversarius eius est moriatur antequam lux
crastina veniat
si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius
32ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas
ulciscatur se de eo Baal qui
suffodit altare eius
33igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati
sunt simul
et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel
34spiritus autem Domini induit Gedeon
qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur
35misitque nuntios in universum Manassen
qui et ipse secutus est eum
et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim
qui occurrerunt ei
36dixitque Gedeon ad Dominum
si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es
37ponam vellus hoc lanae in area
si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas
sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel
38factumque est ita
et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit
39dixitque rursus ad Dominum
ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere
oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens
40fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat
et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra