1taedet animam meam vitae meae
dimittam adversum me eloquium meum
loquar in amaritudine animae meae
2dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
3numquid bonum tibi videtur si calumnieris
et opprimas me opus manuum tuarum
et consilium impiorum adiuves
4numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
5numquid sicut dies hominis dies tui
et anni tui sicut humana sunt tempora
6ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
7et scias quia nihil impium fecerim
cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
8manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in
circuitu
et sic repente praecipitas me
9memento quaeso quod sicut lutum feceris me
et in pulverem reduces me
10nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
11pelle et carnibus vestisti me
et ossibus et nervis conpegisti me
12vitam et misericordiam tribuisti mihi
et visitatio tua custodivit spiritum meum
13licet haec celes in corde tuo
tamen scio quia universorum memineris
14si peccavi et ad horam pepercisti mihi
cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
15et si impius fuero vae mihi est
et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
16et propter superbiam quasi leaenam capies me
reversusque mirabiliter me crucias
17instauras testes tuos contra me
et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
18quare de vulva eduxisti me
qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
19fuissem quasi qui non essem
de utero translatus ad tumulum
20numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi
dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
21antequam vadam et non revertar
ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
22terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo
et sempiternus horror inhabitans