1et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes
suas
fuitque hereditas
2eorum in medio possessionis filiorum Iuda
Bersabee et Sabee et Molada
3et Asersual
Bala et Asem
4et Heltholath
Bethul Arma
5et Seceleg et Bethmarchaboth
Asersusa
6et Bethlebaoth et Saroen
civitates tredecim et villae earum
7Ahin et Remmon et Athar et Asan
civitates quattuor et villae earum
8omnes viculi per circuitum urbium istarum
usque ad Balaath Berrameth contra
australem plagam
haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas
9in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat
et idcirco possederunt filii Symeon in medio
hereditatis eorum
10cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per
cognationes suas
et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith
11ascenditque de mari et Medala
ac pervenit in Debbaseth
usque ad torrentem qui est contra Iecennam
12et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor
et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie
13et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer
Etthacasin
et egreditur in Remmon Ampthar et Noa
14et circuit ad aquilonem et Nathon
suntque egressus eius vallis Iepthahel
15et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem
civitates duodecim et villae earum
16haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas
urbes et viculi earum
17Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas
18fuitque eius hereditas
Hiezrahel et Chasaloth et Sunem
19et
Afaraim
Seon et Anaarath
20et Rabbith et Cesion
Abes
21et Rameth et Engannim et Enadda et
Bethfeses
22et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et
Bethsemes
eruntque exitus eius Iordanes
civitates sedecim et villae earum
23haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas
urbes et viculi earum
24cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per
cognationes suas
25fuitque terminus eorum
Alchath et Oali et Beten et Axab
26Elmelech et Amaad et
Messal
et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath
27ac revertitur contra orientem Bethdagon
et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem
in Bethemech et Neihel
egrediturque ad levam Chabul
28et Achran et Roob et Amon et Canae
usque ad Sidonem magnam
29revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum
et usque Osa
eruntque exitus eius in mare
de funiculo Acziba
30et Amma et Afec et Roob
civitates viginti duae et villae earum
31haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas
urbes et viculi earum
32filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas
33et coepit terminus de Heleb et Helon
in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum
et egressus eorum usque ad Iordanem
34revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor
atque inde egreditur in Ucoca
et pertransit in Zabulon contra meridiem
et in Aser contra occidentem
et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis
35civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath
Chenereth
36et Edema et Arama
Asor
37et Cedes et Edrai
Nasor
38et Ieron et Magdalel
Horem et Bethanath et Bethsemes
civitates decem et novem et villae earum
39haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas
urbes et viculi earum
40tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima
41et fuit terminus possessionis eius
Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis
42Selebin et Ahialon et Iethela
43Helon et Themna et Acron
44Helthecen et Gebthon et Baalath
45Iud et Benebarach et Gethremmon
46aquae Hiercon et Areccon
cum termino qui respicit Ioppen
47et ipso fine concluditur
ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem
ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii
ac possederunt et habitaverunt in ea
vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui
48haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas
urbes et viculi earum
49cumque conplesset terram sorte dividere singulis per
tribus suas
dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui
50iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit
Thamnathseraa in monte Ephraim
et aedificavit civitatem habitavitque in ea
51hae sunt possessiones quas sorte diviserunt
Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun
et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel
in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram