1et locutus est Dominus ad Iosue dicens
loquere filiis Israhel et dic eis
2separate urbes fugitivorum
de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi
3ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius
et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis
4cum ad unam harum confugerit civitatum
stabitque ante portam civitatis
et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem
sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum
5cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus
non tradent in manus eius
quia ignorans percussit proximum eius
nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus
6et habitabit in civitate illa
donec stet ante iudicium causam reddens facti sui
et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore
tunc revertetur homicida
et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat
7decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali
et Sychem in monte Ephraim
et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda
8et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho
statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben
et Ramoth in Galaad de tribu Gad
et Gaulon in Basan de tribu Manasse
9hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel
et advenis qui habitant inter eos
ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset
et non moreretur in manu proximi
effusum sanguinem vindicare cupientis
donec staret ante populum expositurus causam suam