1accesseruntque principes familiarum Levi
ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun
et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
2locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt
Dominus praecepit per manum Mosi
ut darentur nobis urbes ad habitandum
et suburbana earum ad alenda iumenta
3dederuntque filii Israhel de possessionibus suis
iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
4egressaque est sors in familiam Caath filiorum
Aaron sacerdotis
de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
5et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant
de tribubus Ephraim et Dan
et dimidia tribu Manasse
civitates decem
6porro filiis Gerson egressa est sors
ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim
dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
7et filiis Merari per cognationes suas
de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
8dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana
earum
sicut praecepit Dominus per manum Mosi
singulis sorte tribuentes
9de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates
quarum ista sunt nomina
10filiis Aaron per familias Caath levitici generis
prima enim sors illis egressa est
11Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda
et suburbana eius per circuitum
12agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
13dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem
ac suburbana eius
et Lebnam cum suburbanis suis
14et Iether et Isthimon
15et Helon
Dabir
16et Ahin et Iethan et Bethsemes
cum suburbanis suis civitates novem
de tribubus ut dictum est duabus
17de tribu autem filiorum Beniamin
Gabaon et Gabee
18et Anathoth et Almon
cum suburbanis suis civitates quattuor
19omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim
cum suburbanis suis
20reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis
haec est data possessio
21de tribu Ephraim urbs confugii Sychem
cum suburbanis suis in monte Ephraim
et Gazer
22et Cebsain et Bethoron
cum suburbanis suis civitates quattuor
23de tribu quoque Dan
Elthece et Gebbethon
24et Ahialon et Gethremmon
cum suburbanis suis civitates quattuor
25porro de dimidia tribu Manasse
Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
26omnes civitates decem et suburbana earum
datae sunt filiis Caath inferioris gradus
27filiis quoque Gerson levitici generis
dedit de dimidia tribu Manasse
confugii civitatem Gaulon in Basan
et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
28porro de tribu Isachar
Cesion et Dabereth
29et Iaramoth et Engannim
cum suburbanis suis civitates quattuor
30de tribu autem Aser
Masal et Abdon
31et Elacoth et Roob
cum suburbanis suis civitates quattuor
32de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea
et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
33omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
34filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas
data est de tribu Zabulon
Iechenam et Chartha
35et Damna et Nalol
civitates quattuor cum suburbanis suis
37et de tribu Gad civitates
confugii
Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer
civitates quattuor cum suburbanis suis
38omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas
duodecim
39itaque universae civitates Levitarum
in medio possessionis filiorum Israhel
fuerunt quadraginta octo
40cum suburbanis suis singulae per familias distributae
41deditque Dominus Israheli omnem terram
quam traditurum se patribus eorum iuraverat
et possederunt illam atque habitaverunt in ea
42dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes
nullusque eis hostium resistere ausus est
sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
43ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat
irritum fuit
sed rebus expleta sunt omnia