1evoluto autem multo tempore
postquam pacem Dominus dederat Israheli
subiectis in gyro nationibus universis
et Iosue iam longevo et persenilis aetatis
2vocavit Iosue omnem Israhelem
maioresque natu et principes ac duces et magistros
dixitque ad eos ego senui et progressioris aetatis sum
3vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus Deus vester
cunctis per circuitum nationibus
quomodo pro vobis ipse pugnaverit
4et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram
ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum
multaeque adhuc supersunt nationes
5Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra
et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est
6tantum confortamini et estote solliciti
ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi
et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad
sinistram
7ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt
iuretis in nomine deorum earum
et serviatis eis et adoretis illos
8sed adhereatis Domino Deo vestro
quod fecistis usque in diem hanc
9et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes
magnas et robustissimas
et nullus vobis resistere poterit
10unus e vobis persequetur hostium mille viros
quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est
11hoc tantum diligentissime praecavete
ut diligatis Dominum Deum vestrum
12quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant erroribus
adherere
et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare
13iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem
vestram
sed sint vobis in foveam ac laqueum
et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris
donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima
quam tradidit vobis
14en ego hodie ingrediar viam universae terrae
et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis
quae se Dominus praestaturum nobis esse pollicitus est
unum non praeterierit in cassum
15sicut ergo implevit opere quod promisit
et prospera cuncta venerunt
sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est
donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima
quam tradidit vobis
16eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri
quod pepigit vobiscum
et servieritis diis alienis et adoraveritis eos
cito atque velociter consurget in vos furor Domini
et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis