1congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in Sychem
et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros
steteruntque in conspectu Domini
2et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel
trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio
Thare pater Abraham et Nahor
servieruntque diis alienis
3tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus
et adduxi eum in terram Chanaan
multiplicavique semen eius
4et dedi ei Isaac
illique rursum dedi Iacob et Esau
e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum
Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum
5misique Mosen et Aaron
et percussi Aegyptum multis signis atque portentis
6eduxique vos et patres vestros de Aegypto
et venistis ad mare
persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu
usque ad mare Rubrum
7clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel
qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios
et adduxit super eos mare
et operuit illos
viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim
et habitastis in solitudine multo tempore
8et introduxi vos ad terram Amorrei
qui habitabat trans Iordanem
cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras
et possedistis terram eorum atque interfecistis illos
9surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab
et pugnavit contra Israhelem
misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis
10et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis
et liberavi vos de manu eius
11transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho
pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius
Amorreus et Ferezeus et Chananeus
et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus
et tradidi illos in manus vestras
12misique ante vos crabrones
et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum
non in gladio et arcu tuo
13dedique vobis terram in qua non laborastis
et urbes quas non aedificastis ut habitaretis in eis
vineas et oliveta quae non plantastis
14nunc ergo timete Dominum
et servite ei perfecto corde atque verissimo
et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in
Aegypto
ac servite Domino
15sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis
optio vobis datur eligite hodie quod placet
cui potissimum servire debeatis
utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia
an diis Amorreorum in quorum terra habitatis
ego autem et domus mea serviemus Domino
16responditque populus et ait
absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis
17Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros
de terra Aegypti de domo servitutis
fecitque videntibus nobis signa ingentia
et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus
et in cunctis populis per quos transivimus
18et eiecit universas gentes
Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus
serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster
19dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino
Deus enim sanctus et fortis aemulator est
nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis
20si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis
convertet se et adfliget vos atque subvertet
postquam vobis praestiterit bona
21dixitque populus ad Iosue
nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus
22et Iosue ad populum testes inquit vos estis
quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei
responderuntque testes
23nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum
et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel
24dixitque populus ad Iosue
Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eius
25percussit igitur Iosue in die illo foedus
et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem
26scripsitque omnia verba haec in
volumine legis Dei
et tulit lapidem pergrandem
posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario
Domini
27et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium
quod audierit omnia verba Domini quae locutus est
vobis
ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro
28dimisitque populum singulos in possessionem suam
29et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum
30sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in
Thamnathsare
quae sita est in monte Ephraim
a septentrionali parte montis Gaas
31servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue
et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue
et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in Israhel
32ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto
sepelierunt in Sychem in parte agri
quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus
et fuit in possessione filiorum Ioseph
33Eleazar quoque filius Aaron mortuus est
et sepelierunt eum in Gaab
Finees filii eius
quae data est ei in monte Ephraim
EXPLICIT LIBER IOSUE BENNUNID EST IESU NAVE