1et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes
2si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor
ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum
mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris
et maledicam illis quoniam non posuistis super cor
3ecce ego proiciam vobis brachium
et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum
et adsumet vos secum
4et scietis quia misi ad vos mandatum istud
ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum
5pactum meum fuit cum eo vitae et pacis
et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat
6lex veritatis fuit in ore eius
et iniquitas non est inventa in labiis eius
in pace et in aequitate ambulavit mecum
et multos avertit ab iniquitate
7labia enim sacerdotis custodient scientiam
et legem requirent ex ore eius
quia angelus Domini exercituum est
8vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege
irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum
9propter quod et ego dedi vos contemptibiles
et humiles omnibus populis
sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege
10numquid non pater unus omnium nostrum
numquid non Deus unus creavit nos
quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum
violans pactum patrum nostrorum
11transgressus est Iuda
et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem
quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit
et habuit filiam dei alieni
12disperdat Dominus virum qui fecerit hoc
magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob
et offerentem munus Domino exercituum
13et hoc rursum fecistis
operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu
ita ut ultra non respiciam ad sacrificium
nec accipiam placabile quid de manu vestra
14et dixistis quam ob causam
quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae
quam tu despexisti
et haec particeps tua et uxor foederis tui
15nonne unus fecit et residuum spiritus eius est
et quid unus quaerit nisi semen Dei
custodite ergo spiritum vestrum
et uxorem adulescentiae tuae noli despicere
16cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel
operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum
custodite spiritum vestrum et nolite despicere
17laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris
et dixistis in quo eum fecimus laborare
in eo cum diceretis
omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini
et tales ei placent
aut certe ubi est Deus iudicii