1ecce ego mittam angelum meum
et praeparabit viam ante faciem meam
et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis
et angelus testamenti quem vos vultis
ecce venit dicit Dominus exercituum
2et quis poterit cogitare diem adventus eius
et quis stabit ad videndum eum
ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum
3et sedebit conflans et emundans argentum
et purgabit filios Levi
et colabit eos quasi aurum et quasi argentum
et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia
4et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem
sicut dies saeculi et sicut anni antiqui
5et accedam ad vos in iudicio
et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris
et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos
et opprimunt peregrinum nec timuerunt me
dicit Dominus exercituum
6ego enim Dominus et non mutor
et vos filii Iacob non estis consumpti
7a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis
et non custodistis
revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum
et dixistis in quo revertemur
8si adfiget homo Deum quia vos configitis me
et dixistis in quo confiximus te
in decimis et in primitivis
9et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota
10inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea
et probate me super hoc dicit Dominus
si non aperuero vobis cataractas caeli
et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
11et increpabo pro vobis devorantem
et non corrumpet fructum terrae vestrae
nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum
12et beatos vos dicent omnes gentes
eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum
13invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
14et dixistis quid locuti sumus contra te
dixistis vanus est qui servit Deo
et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius
et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum
15ergo nunc beatos dicimus arrogantes
siquidem aedificati sunt facientes impietatem
et temptaverunt Deum et salvi facti sunt
16tunc locuti sunt timentes Deum
unusquisque cum proximo suo
et adtendit Dominus et audivit
et scriptus est liber monumenti coram eo
timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius
17et erunt mihi ait Dominus exercituum
in die qua ego facio in peculium
et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi
18et convertemini et videbitis
quid sit inter iustum et impium
et inter servientem Deo et non servientem ei