1In mense octavo in anno secundo Darii
factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium
Addo prophetam dicens
2iratus est Dominus super patres vestros iracundia
3et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum
convertimini ad me ait Dominus exercituum
et convertar ad vos dicit Dominus exercituum
4ne sitis sicut patres vestri
ad quos clamabant prophetae priores dicentes
haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis
et cogitationibus vestris pessimis
et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus
5patres vestri ubi sunt et prophetae
numquid in sempiternum vivent
6verumtamen verba mea et legitima mea
quae mandavi servis meis prophetis
numquid non conprehenderunt patres vestros
et conversi sunt et dixerunt
sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis
secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis
7in die vicesima et quarta undecimo mense
sabath
in anno secundo Darii
factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens
8vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum
et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo
et post eum equi rufi varii et albi
9et dixi quid sunt isti domine mi
et dixit ad me angelus qui loquebatur in me
ego ostendam tibi quid sint haec
10et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit
isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram
11et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt
perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit
12et respondit angelus Domini et dixit
Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem
et urbium Iuda quibus iratus es
iste septuagesimus annus est
13et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba
consolatoria
14et dixit ad me angelus qui loquebatur in me
clama dicens haec dicit Dominus exercituum
zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno
15et ira magna ego irascor super gentes opulentas
quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum
16propterea haec dicit Dominus
revertar ad Hierusalem in misericordiis
domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum
et perpendiculum extendetur super Hierusalem
17adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum
adhuc affluent civitates meae bonis
et consolabitur Dominus adhuc Sion
et eliget adhuc Hierusalem
18et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua
19et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec
et dixit ad me
haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem
20et ostendit mihi Dominus quattuor fabros
21et dixi quid isti veniunt facere
qui ait dicens haec sunt cornua
quae ventilaverunt Iudam per singulos viros
et nemo eorum levavit caput suum
et venerunt isti deterrere ea
ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda
ut dispergerent eam