1et levavi oculos meos et vidi
et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum
2et dixi quo tu vadis
et dixit ad me ut metiar Hierusalem
et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
3et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur
et angelus alius egrediebatur in occursum eius
4et dixit ad eum
curre loquere ad puerum istum dicens
absque muro habitabitur Hierusalem
prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius
5et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu
et in gloria ero in medio eius
6o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus
quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus
7o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis
8quia haec dicit Dominus exercituum
post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos
qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius
9quia ecce ego levo manum meam super eos
et erunt praedae his qui serviebant sibi
et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me
10lauda et laetare filia Sion
quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus
11et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa
et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui
et scies quia Dominus exercituum misit me ad te
12et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata
et eliget adhuc Hierusalem
13sileat omnis caro a facie Domini
quia consurrexit de habitaculo sancto suo