1petite a Domino pluviam in tempore serotino
et Dominus faciet nives
et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro
2quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium
et somniatores frustra locuti sunt
vane consolabantur
idcirco abducti sunt quasi grex
adfligentur quia non est eis pastor
3super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo
quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda
et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello
4ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus proelii
ex ipso egredietur omnis exactor simul
5et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio
et bellabunt quia Dominus cum eis
et confundentur ascensores equorum
6et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo
et convertam eos quia miserebor eorum
et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos
ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos
7et erunt quasi fortes Ephraim
et laetabitur cor eorum quasi a vino
et filii eorum videbunt et laetabuntur
et exultabit cor eorum in Domino
8sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati
9et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei
et vivent cum filiis suis et revertentur
10et reducam eos de terra Aegypti et de Assyriis congregabo eos
et ad terram Galaad et Libani adducam eos
et non invenietur eis locus
11et transibit in maris freto
et percutiet in mari fluctus
et confundentur omnia profunda Fluminis
et humiliabitur superbia Assur
et sceptrum Aegypti recedet
12confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt dicit Dominus