1onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius
quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
2Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon
adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde
3et aedificavit Tyrus munitionem suam
et coacervavit argentum quasi humum
et aurum ut lutum platearum
4ecce Dominus possidebit eam
et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur
5videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis
et Accaron quoniam confusa est spes eius
et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur
6et sedebit separator in Azoto
et disperdam superbiam Philisthinorum
7et auferam sanguinem eius de ore eius
et abominationes eius de medio dentium eius
et relinquetur etiam ipse Deo nostro
et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
8et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi
euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor
quia nunc vidi in oculis meis
9exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem
ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse
pauper et ascendens super asinum
et super pullum filium asinae
10et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem
et dissipabitur arcus belli
et loquetur pacem gentibus
et potestas eius a mari usque ad mare
et a fluminibus usque ad fines terrae
11tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos
de lacu in quo non est aqua
12convertimini ad munitionem vincti spei
hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi
13quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim
et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia
et ponam te quasi gladium fortium
14et Dominus Deus super eos videbitur
et exibit ut fulgur iaculum eius
et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri
15Dominus exercituum proteget eos
et devorabunt et subicient lapidibus fundae
et bibentes inebriabuntur quasi vino
et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris
16et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui
quia lapides sancti elevantur super terram eius
17quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius
nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines