1onus verbi Domini super Israhel
dixit Dominus extendens caelum et fundans terram
et fingens spiritum hominis in eo
2ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae
omnibus populis in circuitu
sed et Iuda erit in obsidione contra Hierusalem
3et erit in die illa
ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis
omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur
et colligentur adversum eam omnia regna terrae
4in die illa dicit Dominus
percutiam omnem equum in stuporem
et ascensorem eius in amentiam
et super domum Iuda aperiam oculos meos
et omnem equum populorum percutiam in caecitate
5et dicent duces Iuda in corde suo
confortentur mihi habitatores Hierusalem
in Domino exercituum Deo eorum
6in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis
et sicut facem ignis in faeno
et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu
et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem
7et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio
ut non magnifice glorietur domus David
et gloria habitantium Hierusalem contra Iudam
8in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem
et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David
et domus David quasi Dei
sicut angelus Domini in conspectu eius
9et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes
quae veniunt contra Hierusalem
10et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum
gratiae et precum
et aspicient ad me quem confixerunt
et plangent eum planctu quasi super unigenitum
et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti
11in die illa magnus erit planctus in Hierusalem
sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon
12et planget terra familiae et familiae seorsum
familiae domus David seorsum et mulieres eorum seorsum
13familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum
familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum
familiae Semei seorsum et mulieres eorum seorsum
14omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum
et mulieres eorum seorsum