1in die illa erit fons patens domus David
et habitantibus Hierusalem
in ablutionem peccatoris et menstruatae
2et erit in die illa dicit Dominus exercituum
disperdam nomina idolorum de terra
et non memorabuntur ultra
et prophetas et spiritum inmundum auferam de
terra
3et erit cum prophetaverit quispiam ultra
dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum
non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini
et configent eum pater eius et mater eius
genitores eius cum prophetaverit
4et erit in die illa confundentur prophetae
unusquisque ex visione sua cum prophetaverit
nec operientur pallio saccino ut mentiantur
5sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum
quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea
6et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum
et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me
7framea suscitare super pastorem meum
et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum
percute pastorem et dispergantur oves
et convertam manum meam ad parvulos
8et erunt in omni terra dicit Dominus
partes duae in ea disperdentur et deficient
et tertia pars relinquetur in ea
9et ducam tertiam partem per ignem
et uram eos sicut uritur argentum
et probabo eos sicut probatur aurum
ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum
dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus