1et reversus est angelus qui loquebatur in me
et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo
2et dixit ad me quid tu vides
et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum
et lampas eius super caput ipsius
et septem lucernae eius super illud
septem et septem infusoria lucernis
quae erant super caput illius
3et duae olivae super illud
una a dextris lampadis et una a sinistris eius
4et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens
quid sunt haec domine mi
5et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me
numquid nescis quid sunt haec
et dixi non domine mi
6et respondit et ait ad me dicens
hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens
non in exercitu nec in robore
sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum
7quis tu mons magne coram Zorobabel in planum
et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
8et factum est verbum Domini ad me dicens
9manus Zorobabel fundaverunt domum istam
et manus eius perficient eam
et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos
10quis enim despexit dies parvos
et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel
septem isti oculi Domini
qui discurrunt in universa terra
11et respondi et dixi ad eum
quid sunt duae olivae istae
ad dextram candelabri et ad sinistram eius
12et respondi secundo et dixi ad eum
quid sunt duae spicae olivarum
quae sunt iuxta duo rostra aurea
in quibus sunt suffusoria ex auro
13et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec
et dixi non domine
14et dixit isti duo filii olei
qui adsistunt Dominatori universae terrae