1et conversus sum et levavi oculos meos et vidi
et ecce volumen volans
2et dixit ad me quid tu vides
et dixi ego video volumen volans
longitudo eius viginti cubitorum
et latitudo eius decem cubitorum
3et dixit ad me haec est maledictio
quae egreditur super faciem omnis terrae
quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur
et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur
4educam illud dicit Dominus exercituum
et veniet ad domum furis
et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter
et commorabitur in medio domus eius
et consumet eam et ligna eius et lapides eius
5et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me
leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur
6et dixi quidnam est
et ait haec est amphora egrediens
et dixit haec est oculus eorum in universa terra
7et ecce talentum plumbi portabatur
et ecce mulier una sedens in medio amphorae
8et dixit haec est impietas
et proiecit eam in medio amphorae
et misit massam plumbeam in os eius
9et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes
et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi
et levaverunt amphoram inter terram et caelum
10et dixi ad angelum qui loquebatur in me
quo istae deferunt amphoram
11et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar
et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam