1imitatores mei estote sicut et ego Christi
2laudo autem vos fratres
quod omnia mei memores estis
et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
3volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est
caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
4omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
5omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite
deturpat caput suum
unum est enim atque si decalvetur
6nam si non velatur mulier et tondeatur
si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
7vir quidem non debet velare caput
quoniam imago et gloria est Dei
mulier autem gloria viri est
8non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
9etenim non est creatus vir propter mulierem
sed mulier propter virum
10ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter
angelos
11verumtamen neque vir sine muliere
neque mulier sine viro in Domino
12nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem
omnia autem ex Deo
13vos ipsi iudicate
decet mulierem non velatam orare Deum
14nec ipsa natura docet vos
quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
15mulier vero si comam nutriat gloria est illi
quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
16si quis autem videtur contentiosus esse
nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
17hoc autem praecipio non laudans
quod non in melius sed in deterius convenitis
18primum quidem convenientibus vobis in ecclesia
audio scissuras esse et ex parte credo
19nam oportet et hereses esse
ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
20convenientibus ergo vobis in unum
iam non est dominicam cenam manducare
21unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum
et alius quidem esurit alius autem ebrius est
22numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum
aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent
quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
23ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis
quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur
accepit panem
24et gratias agens fregit et dixit
hoc est corpus meum pro vobis
hoc facite in meam commemorationem
25similiter et calicem postquam cenavit dicens
hic calix novum testamentum est in meo sanguine
hoc facite quotienscumque bibetis in meam
commemorationem
26quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis
mortem Domini adnuntiatis donec veniat
27itaque quicumque manducaverit panem
vel biberit calicem Domini indigne
reus erit corporis et sanguinis Domini
28probet autem se ipsum homo
et sic de pane illo edat et de calice bibat
29qui enim manducat et bibit indigne
iudicium sibi manducat et bibit
non diiudicans corpus
30ideo inter vos multi infirmes et inbecilles
et dormiunt multi
31quod si nosmet ipsos diiudicaremus
non utique iudicaremur
32dum iudicamur autem a Domino corripimur
ut non cum hoc mundo damnemur
33itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
34si quis esurit domi manducet
ut non in iudicium conveniatis
cetera autem cum venero disponam