1de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
2scitis quoniam cum gentes essetis
ad simulacra muta prout ducebamini euntes
3ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens
dicit anathema Iesu
et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
4divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
5et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
6et divisiones operationum sunt
idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
7unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
8alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae
alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
9alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
10alii operatio virtutum alii prophetatio
alii discretio spirituum alii genera linguarum
alii interpretatio sermonum
11haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus
dividens singulis prout vult
12sicut enim corpus unum est et membra habet multa
omnia autem membra corporis cum sint multa
unum corpus sunt
ita et Christus
13etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus
sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi
et omnes unum Spiritum potati sumus
14nam et corpus non est unum membrum sed multa
15si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore
non ideo non est de corpore
16et si dixerit auris
quia non sum oculus non sum de corpore
non ideo non est de corpore
17si totum corpus oculus ubi auditus
si totum auditus ubi odoratus
18nunc autem posuit Deus membra
unumquodque eorum in corpore sicut voluit
19quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
20nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
21non potest dicere oculus manui
opera tua non indigeo
aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
22sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse
necessariora sunt
23et quae putamus ignobiliora membra esse corporis
his honorem abundantiorem circumdamus
et quae inhonesta sunt nostra
abundantiorem honestatem habent
24honesta autem nostra nullius egent
sed Deus temperavit corpus
ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
25ut non sit scisma in corpore
sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
26et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra
sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
27vos autem estis corpus Christi et membra de membro
28et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos
secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes
exin gratias curationum opitulationes
gubernationes
genera linguarum
29numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae
numquid omnes doctores
30numquid omnes virtutes
numquid omnes gratiam habent curationum
numquid omnes linguis loquuntur
numquid omnes interpretantur
31aemulamini autem charismata maiora
et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro