1audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum
iudicari apud iniquos et non apud sanctos
2an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt
et si in vobis iudicabitur mundus
indigni estis qui de minimis iudicetis
3nescitis quoniam angelos iudicabimus
quanto magis saecularia
4saecularia igitur iudicia si habueritis
contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
5ad verecundiam vestram dico
sic non est inter vos sapiens quisquam
qui possit iudicare inter fratrem suum
6sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
7iam quidem omnino delictum est in vobis
quod iudicia habetis inter vos
quare non magis iniuriam accipitis
quare non magis fraudem patimini
8sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
9an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt
nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes
neque adulteri
10neque molles neque masculorum concubitores
neque fures neque avari neque ebriosi
neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
11et haec quidam fuistis
sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis
in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
12omnia mihi licent sed non omnia expediunt
omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
13esca ventri et venter escis
Deus autem et hunc et haec destruet
corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
14Deus vero et Dominum suscitavit
et nos suscitabit per virtutem suam
15nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt
tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
16an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur
erunt enim inquit duo in carne una
17qui autem adheret Domino unus spiritus est
18fugite fornicationem
omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est
qui autem fornicatur in corpus suum peccat
19an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est
quem habetis a Deo
et non estis vestri
20empti enim estis pretio magno
glorificate et portate Deum in corpore vestro