1de quibus autem scripsistis
bonum est homini mulierem non tangere
2propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem
habeat
et unaquaeque suum virum habeat
3uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
4mulier sui corporis potestatem non habet sed vir
similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
5nolite fraudare invicem
nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi
et iterum revertimini in id ipsum
ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
6hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
7volo autem omnes homines esse sicut me ipsum
sed unusquisque proprium habet donum ex Deo
alius quidem sic alius vero sic
8dico autem non nuptis et viduis
bonum est illis si sic maneant sicut et ego
9quod si non se continent nubant
melius est enim nubere quam uri
10his autem qui matrimonio iuncti sunt
praecipio non ego sed Dominus
uxorem a viro non discedere
11quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari
et vir uxorem ne dimittat
12nam ceteris ego dico non Dominus
si quis frater uxorem habet infidelem
et haec consentit habitare cum illo
non dimittat illam
13et si qua mulier habet virum infidelem
et hic consentit habitare cum illa
non dimittat virum
14sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli
et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem
alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
15quod si infidelis discedit discedat
non est enim servituti subiectus frater aut
soror in eiusmodi
in pace autem vocavit nos Deus
16unde enim scis mulier si virum salvum facies
aut unde scis vir si mulierem salvam facies
17nisi unicuique sicut divisit Dominus
unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet
et sic in omnibus ecclesiis doceo
18circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium
in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
19circumcisio nihil est et praeputium nihil est
sed observatio mandatorum Dei
20unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
21servus vocatus es non sit tibi curae
sed et si potes liber fieri magis utere
22qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini
similiter qui liber vocatus est servus est Christi
23pretio empti estis nolite fieri servi hominum
24unusquisque in quo vocatus est fratres
in hoc maneat apud Deum
25de virginibus autem praeceptum Domini non habeo
consilium autem do
tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
26existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem
quoniam bonum est homini sic esse
27alligatus es uxori noli quaerere solutionem
solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
28si autem acceperis uxorem non peccasti
et si nupserit virgo non peccavit
tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi
ego autem vobis parco
29hoc itaque dico fratres tempus breve est
reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes
sint
30et qui flent tamquam non flentes
et qui gaudent tamquam non gaudentes
et qui emunt tamquam non possidentes
31et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur
praeterit enim figura huius mundi
32volo autem vos sine sollicitudine esse
qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt
quomodo placeat Deo
33qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi
quomodo placeat uxori
et divisus est
34et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt
ut sit sancta et corpore et spiritu
quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi
quomodo placeat viro
35porro hoc ad utilitatem vestram dico
non ut laqueum vobis iniciam
sed ad id quod honestum est
et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
36si quis autem turpem se videri existimat super
virgine sua
quod sit superadulta
et ita oportet fieri
quod vult faciat non peccat nubat
37nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem
potestatem autem habet suae voluntatis
et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam
bene facit
38igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit
et qui non iungit melius facit
39mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit
quod si dormierit vir eius liberata est
cui vult nubat tantum in Domino
40beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium
puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo