1de cetero ergo fratres
rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu
ut quemadmodum accepistis a nobis
quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo
sicut et ambulatis
ut abundetis magis
2scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum
Iesum
3haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
4ut abstineatis vos a fornicatione
ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere
in sanctificatione et honore
5non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
6ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio
fratrem suum
quoniam vindex est Dominus de his omnibus
sicut et praediximus vobis et testificati sumus
7non enim vocavit nos Deus in inmunditia
sed in sanctificatione
8itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum
qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
9de caritate autem fraternitatis
non necesse habemus scribere vobis
ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
10etenim facitis illud in omnes fratres in universa
Macedonia
rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
11et operam detis ut quieti sitis
et ut vestrum negotium agatis
et operemini manibus vestris
sicut praecepimus vobis
12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt
et nullius aliquid desideretis
13nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus
ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
14si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit
ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
15hoc enim vobis dicimus in verbo Domini
quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini
non praeveniemus eos qui dormierunt
16quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli
et in tuba Dei descendet de caelo
et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
17deinde nos qui vivimus qui relinquimur
simul rapiemur cum illis in nubibus
obviam Domino in aera
et sic semper cum Domino erimus
18itaque consolamini invicem in verbis istis