1de temporibus autem et momentis fratres
non indigetis ut scribamus vobis
2ipsi enim diligenter scitis
quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
3cum enim dixerint pax et securitas
tunc repentinus eis superveniet interitus
sicut dolor in utero habenti
et non effugient
4vos autem fratres non estis in tenebris
ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
5omnes enim vos filii lucis estis et filii diei
non sumus noctis neque tenebrarum
6igitur non dormiamus sicut ceteri
sed vigilemus et sobrii simus
7qui enim dormiunt nocte dormiunt
et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
8nos autem qui diei sumus sobrii simus
induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
9quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis
per Dominum nostrum Iesum Christum
10qui mortuus est pro nobis
ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
11propter quod consolamini invicem
et aedificate alterutrum sicut et facitis
12rogamus autem vos fratres
ut noveritis eos qui laborant inter vos
et praesunt vobis in Domino et monent vos
13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum
pacem habete cum eis
14rogamus autem vos fratres corripite inquietos
consolamini pusillianimes suscipite infirmos
patientes estote ad omnes
15videte ne quis malum pro malo alicui reddat
sed semper quod bonum est sectamini et in
invicem et in omnes
16semper gaudete
17sine intermissione orate
18in omnibus gratias agite
haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in
omnibus vobis
19Spiritum nolite extinguere
20prophetias nolite spernere
21omnia autem probate quod bonum est tenete
22ab omni specie mala abstinete vos
23ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia
et integer spiritus vester et anima et corpus
sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
24fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
25fratres orate pro nobis
26salutate fratres omnes in osculo sancto
27adiuro vos per Dominum
ut legatur epistula omnibus sanctis
fratribus
28gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
EXPLICIT AD THESSALONICENSES ·I·