1Paulus apostolus Christi Iesu
secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
2Timotheo dilecto filio in fide
gratia misericordia pax a Deo Patre
et Christo Iesu Domino nostro
3sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam
ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
4neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis
quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei
quae est in fide
5finis autem praecepti est caritas de corde puro
et conscientia bona et fide non ficta
6a quibus quidam aberrantes
conversi sunt in vaniloquium
7volentes esse legis doctores
non intellegentes neque quae loquuntur
neque de quibus adfirmant
8scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
9sciens hoc quia iusto lex non est posita
sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus
sceleratis et contaminatis patricidis et
matricidis homicidis
10fornicariis masculorum concubitoribus
plagiariis mendacibus periuris
et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
11quae est secundum evangelium gloriae beati Dei
quod creditum est mihi
12gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro
quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
13qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus
sed misericordiam consecutus sum
quia ignorans feci in incredulitate
14superabundavit autem gratia Domini nostri
cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
15fidelis sermo et omni acceptione dignus
quia Christus Iesus venit in mundum
peccatores salvos facere quorum primus ego sum
16sed ideo misericordiam consecutus sum
ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam
ad deformationem eorum
qui credituri sunt illi in vitam aeternam
17regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo
honor et gloria in saecula saeculorum amen
18hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee
secundum praecedentes in te prophetias
ut milites in illis bonam militiam
19habens fidem et bonam conscientiam
quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
20ex quibus est Hymeneus et Alexander
quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare