1de cetero fratres orate pro nobis
ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
2et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus
non enim omnium est fides
3fidelis autem Dominus est
qui confirmabit vos et custodiet a malo
4confidimus autem de vobis in Domino
quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
5Dominus autem dirigat corda vestra
in caritate Dei et patientia Christi
6denuntiamus autem vobis fratres
in nomine Domini nostri Iesu Christi
ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate
et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
7ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos
quoniam non inquieti fuimus inter vos
8neque gratis panem manducavimus ab aliquo
sed in labore et fatigatione
nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
9non quasi non habuerimus potestatem
sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
10nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis
quoniam si quis non vult operari nec manducet
11audimus enim inter vos quosdam ambulare
inquiete
nihil operantes sed curiose agentes
12his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus
et obsecramus in Domino Iesu Christo
ut cum silentio operantes suum panem manducent
13vos autem fratres nolite deficere benefacientes
14quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam
hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
15et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
16ipse autem Dominus pacis
det vobis pacem sempiternam in omni loco
Dominus cum omnibus vobis
17salutatio mea manu Pauli
quod est signum in omni epistula ita scribo
18gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen
EXPLICIT AD THESSALONICENSES ·II·