1si gloriari oportet non expedit quidem
veniam autem ad visiones et revelationes Domini
2scio hominem in Christo ante annos quattuordecim
sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit
raptum eiusmodi usque ad tertium caelum
3et scio huiusmodi hominem
sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit
4quoniam raptus est in paradisum
et audivit arcana verba quae non licet homini loqui
5pro eiusmodi gloriabor
pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis
6nam et si voluero gloriari non ero insipiens
veritatem enim dicam
parco autem ne quis in me existimet
supra id quod videt me aut audit ex me
7et ne magnitudo revelationum extollat me
datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae
ut me colaphizet
8propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
9et dixit mihi sufficit tibi gratia mea
nam virtus in infirmitate perficitur
libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis
ut inhabitet in me virtus Christi
10propter quod placeo mihi in infirmitatibus
in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus
in angustiis pro Christo
cum enim infirmor tunc potens sum
11factus sum insipiens vos me coegistis
ego enim debui a vobis commendari
nihil enim minus fui ab his
qui sunt supra modum apostoli
tametsi nihil sum
12signa tamen apostoli facta sunt super vos
in omni patientia signis et prodigiis et
virtutibus
13quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis
nisi quod ego ipse non gravavi vos
donate mihi hanc iniuriam
14ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos
et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos
nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis
15ego autem libentissime inpendam
et superinpendar ipse pro animabus vestris
licet plus vos diligens minus diligar
16sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi
17numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos
18rogavi Titum et misi cum illo fratrem
numquid Titus vos circumvenit
nonne eodem spiritu ambulavimus
nonne hisdem vestigiis
19olim putatis quod excusemus nos apud vos
coram Deo in Christo loquimur
omnia autem carissimi propter vestram aedificationem
20timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos
et ego inveniar a vobis qualem non vultis
ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones
detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos
21ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos
et lugeam multos ex his
qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam
super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt