1utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae
sed et subportate me
2aemulor enim vos Dei aemulatione
despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
3timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua
ita corrumpantur sensus vestri
et excidant a simplicitate quae est in Christo
4nam si is qui venit alium Christum praedicat
quem non praedicavimus
aut alium spiritum accipitis quem non
accepistis
aut aliud evangelium quod non recepistis
recte pateremini
5existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
6et si inperitus sermone sed non scientia
in omnibus autem manifestatus sum vobis
7aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini
quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
8alias ecclesias expoliavi
accipiens stipendium ad ministerium vestrum
9et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui
nam quod mihi deerat
suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia
et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
10est veritas Christi in me
quoniam haec gloria non infringetur in me
in regionibus Achaiae
11quare quia non diligo vos Deus scit
12quod autem facio et faciam
ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem
ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
13nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli
transfigurantes se in apostolos Christi
14et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
15non est ergo magnum
si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae
quorum finis erit secundum opera ipsorum
16iterum dico ne quis me putet insipientem
alioquin velut insipientem accipite me
ut et ego modicum quid glorier
17quod loquor non loquor secundum Dominum
sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
18quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
19libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
20sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit
si quis devorat si quis accipit si quis extollitur
si quis in faciem vos caedit
21secundum ignobilitatem dico
quasi nos infirmi fuerimus
in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
22Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego
semen Abrahae sunt et ego
23ministri Christi sunt
minus sapiens dico plus ego
in laboribus plurimis in carceribus abundantius
in plagis supra modum in mortibus frequenter
24a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
25ter virgis caesus sum semel lapidatus sum
ter naufragium feci
nocte et die in profundo maris fui
26in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum
periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate
periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
27in labore et aerumna in vigiliis multis
in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
28praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana
sollicitudo omnium ecclesiarum
29quis infirmatur et non infirmor
quis scandalizatur et ego non uror
30si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
31Deus et Pater Domini Iesu
scit
qui est benedictus in saecula
quod non mentior
32Damasci praepositus gentis Aretae regis
custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
33et per fenestram in sporta dimissus sum per
murum
et effugi manus eius