1ipse autem ego Paulus obsecro vos
per mansuetudinem et modestiam Christi
qui in facie quidem humilis inter vos
absens autem confido in vobis
2rogo autem ne praesens audeam
per eam confidentiam qua existimo
audere in quosdam
qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
3in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
4nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo
ad destructionem munitionum consilia destruentes
5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei
et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam
cum impleta fuerit vestra oboedientia
7quae secundum faciem sunt videte
si quis confidit sibi Christi se esse
hoc cogitet iterum apud se
quia sicut ipse Christi est ita et nos
8nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate
nostra
quam dedit Dominus in aedificationem
et non in destructionem vestram
non erubescam
9ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
10quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes
praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
11hoc cogitet qui eiusmodi est
quia quales sumus verbo per epistulas absentes
tales et praesentes in facto
12non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam
qui se ipsos commendant
sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes
et conparantes nosmet ipsos nobis
13nos autem non in inmensum gloriabimur
sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus
mensuram pertingendi usque ad vos
14non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos
usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
15non in inmensum gloriantes in alienis laboribus
spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari
secundum regulam nostram in abundantiam
16etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare
non in aliena regula
in his quae praeparata sunt gloriari
17qui autem gloriatur in Domino glorietur
18non enim qui se ipsum commendat ille probatus est
sed quem Dominus commendat