1nam de ministerio quod fit in sanctos
ex abundanti est mihi scribere vobis
2scio enim promptum animum vestrum
pro quo de vobis glorior apud Macedonas
quoniam Achaia parata est ab anno praeterito
et vestra aemulatio provocavit plurimos
3misi autem fratres
ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte
ut quemadmodum dixi parati sitis
4ne cum venerint mecum Macedones
et invenerint vos inparatos
erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
5necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos
et praeparent repromissam benedictionem
hanc paratam esse
sic quasi benedictionem non quasi avaritiam
6hoc autem qui parce
seminat parce et metet
et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
7unusquisque prout destinavit corde suo
non ex tristitia aut ex necessitate
hilarem enim datorem diligit Deus
8potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis
ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes
abundetis in omne opus bonum
9sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus
iustitia eius manet in aeternum
10qui autem administrat semen seminanti
et panem ad manducandum praestabit
et multiplicabit semen vestrum
et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae
11ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem
quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
12quoniam ministerium huius officii
non solum supplet ea quae desunt sanctis
sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
13per probationem ministerii huius
glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae
in evangelium Christi
et simplicitate communicationis in illos et in omnes
14et ipsorum obsecratione pro vobis
desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
15gratias Deo super inenarrabili dono eius