1notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei
quae data est in ecclesiis Macedoniae
2quod in multo experimento tribulationis
abundantia gaudii ipsorum
et altissima paupertas eorum
abundavit in divitias simplicitatis eorum
3quia secundum virtutem testimonium illis reddo
et supra virtutem voluntarii fuerunt
4cum multa exhortatione obsecrantes nos
gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
5et non sicut speravimus
sed semet ipsos dederunt primum Domino
deinde nobis per voluntatem Dei
6ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit
ita et perficiat in vos etiam gratiam
istam
7sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia
et omni sollicitudine
et caritate vestra in nos
ut et in hac gratia abundetis
8non quasi imperans dico
sed per aliorum sollicitudinem
etiam vestrae caritatis ingenitum bonum
conprobans
9scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi
quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives
ut illius inopia vos divites essetis
10et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est
qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
11nunc vero et facto perficite
ut quemadmodum promptus est animus voluntatis
ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
12si enim voluntas prompta est
secundum id quod habet accepta est
non secundum quod non habet
13non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio
sed ex aequalitate
14in praesenti tempore
vestra abundantia illorum inopiam suppleat
ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum
ut fiat aequalitas sicut scriptum est
15qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
16gratias autem Deo
qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
17quoniam exhortationem quidem suscepit
sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
18misimus etiam cum illo fratrem
cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
19non solum autem
sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae
in hac gratia quae ministratur a nobis
ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
20devitantes hoc ne quis nos vituperet
in hac plenitudine quae ministratur a nobis
21providemus enim bona non solum coram Deo
sed etiam coram hominibus
22misimus autem cum illis et fratrem nostrum
quem probavimus in multis saepe sollicitum esse
nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
23sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor
sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
24ostensionem ergo quae est caritatis vestrae
et nostrae gloriae pro vobis
in illos ostendite in faciem ecclesiarum