1has igitur habentes promissiones carissimi
mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus
perficientes sanctificationem in timore Dei
2capite nos neminem laesimus
neminem corrupimus neminem circumvenimus
3non ad condemnationem dico
praedixi enim quod in cordibus nostris estis
ad conmoriendum et ad convivendum
4multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis
repletus sum consolatione
superabundo gaudio in omni tribulatione nostra
5nam et cum venissemus Macedoniam
nullam requiem habuit caro nostra
sed omnem tribulationem passi
foris pugnae intus timores
6sed qui consolatur humiles
consolatus est nos Deus in adventu Titi
7non solum autem in adventu eius
sed etiam in solacio quo consolatus est
in vobis
referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum
vestram aemulationem pro me
ita ut magis gauderem
8quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet
et si paeniteret
videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit
9nunc gaudeo non quia contristati estis
sed quia contristati estis ad paenitentiam
contristati enim estis secundum Deum
ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis
10quae enim secundum Deum tristitia est
paenitentiam in salutem stabilem operatur
saeculi autem tristitia mortem operatur
11ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos
quantam in vobis operatur sollicitudinem
sed defensionem sed indignationem sed timorem
sed desiderium sed aemulationem sed vindictam
in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio
12igitur et si scripsi vobis
non propter eum qui fecit iniuriam
nec propter eum qui passus est
sed ad manifestandam sollicitudinem nostram
quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
13ideo consolati sumus
in consolatione autem nostra
abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi
quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis
14et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus
sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus
ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est
15et viscera eius abundantius in vos sunt
reminiscentis omnium vestrum oboedientiam
quomodo cum timore et tremore excepistis eum
16gaudeo quod in omnibus confido in vobis