1post haec egressus ab Athenis venit Corinthum
2et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam
Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia
et Priscillam uxorem eius
eo quod praecepisset Claudius
discedere omnes Iudaeos a Roma
accessit ad eos
3et quia eiusdem erat artis
manebat apud eos et operabatur
erat autem scenofactoriae artis
5cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus
instabat verbo Paulus
testificans Iudaeis esse Christum Iesum
6contradicentibus autem eis et blasphemantibus
excutiens vestimenta dixit ad eos
sanguis vester super caput vestrum
mundus ego ex hoc ad gentes vadam
7et migrans inde
intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis
Deum
cuius domus erat coniuncta synagogae
8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua
et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
9dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo
noli timere sed loquere et ne taceas
10propter quod ego sum tecum
et nemo adponetur tibi ut noceat te
quoniam populus est mihi multus in
hac civitate
11sedit autem annum et sex menses
docens apud eos verbum Dei
12Gallione autem proconsule Achaiae
insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum
et adduxerunt eum ad tribunal
13dicentes
quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum
14incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos
si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum
o viri iudaei recte vos sustinerem
15si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae
vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
16et minavit eos a tribunali
17adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae
percutiebant ante tribunal
et nihil eorum Gallioni curae erat
18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos
fratribus valefaciens navigavit Syriam
et cum eo Priscilla et Aquila
qui sibi totonderat in Cencris caput
habebat enim votum
19devenitque Ephesum et illos ibi reliquit
ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
20rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit
21sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente
profectus est ab Epheso
22et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam
et descendit Antiochiam
23et facto ibi aliquanto tempore profectus est
perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam
confirmans omnes discipulos
24Iudaeus autem quidam Apollo nomine
Alexandrinus natione vir eloquens
devenit Ephesum potens in scripturis
25hic erat edoctus viam Domini
et fervens spiritu loquebatur
et docebat diligenter ea quae sunt Iesu
sciens tantum baptisma Iohannis
26hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga
quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum
et diligentius exposuerunt ei viam Dei
27cum autem vellet ire Achaiam
exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum
qui cum venisset contulit multum his qui crediderant
28vehementer enim Iudaeos revincebat publice
ostendens per scripturas esse Christum Iesum