1factum est autem cum Apollo esset Corinthi
ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum
et inveniret quosdam discipulos
2dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes
at illi ad eum
sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
3ille vero ait in quo ergo baptizati estis
qui dixerunt in Iohannis baptismate
4dixit autem Paulus
Iohannes baptizavit baptisma
paenitentiae populum dicens
in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
5his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
6et cum inposuisset illis manum Paulus
venit Spiritus Sanctus super eos
et loquebantur linguis et prophetabant
7erant autem omnes viri fere duodecim
8introgressus autem synagogam
cum fiducia loquebatur per tres menses
disputans et suadens de regno Dei
9cum autem quidam indurarentur et non crederent
maledicentes viam coram multitudine
discedens ab eis segregavit discipulos
cotidie disputans in scola Tyranni
10hoc autem factum est per biennium
ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini
Iudaei atque gentiles
11virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus
Pauli
12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia
et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
13temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis
invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu
dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
14erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum
septem filii
qui hoc faciebant
15respondens autem spiritus nequam dixit eis
Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis
16et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum
et dominatus amborum invaluit contra eos
ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa
17hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus
qui habitabant Ephesi
et cecidit timor super omnes illos
et magnificabatur nomen Domini Iesu
18multique credentium veniebant
confitentes et adnuntiantes actus suos
19multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati
contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus
et conputatis pretiis illorum
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
20ita fortiter verbum Dei crescebat
et confirmabatur
21his autem expletis posuit Paulus in Spiritu
transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam
dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre
22mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi
Timotheum et Erastum
ipse remansit ad tempus in Asia
23facta est autem in illo tempore turbatio non
minima de via
24Demetrius enim quidam nomine argentarius
faciens aedes argenteas Dianae
praestabat artificibus non modicum quaestum
25quos convocans et eos qui eiusmodi
erant opifices dixit
viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
26et videtis et auditis
quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae
Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens
quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
27non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire
sed et magnae deae Dianae templum in
nihilum reputabitur
sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit
28his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes
magna Diana Ephesiorum
29et impleta est civitas confusione
et impetum fecerunt uno animo in theatrum
rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
30Paulo autem volente intrare in populum
non permiserunt discipuli
31quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius
miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
32alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa
et plures nesciebant qua ex causa convenissent
33de turba autem detraxerunt Alexandrum
propellentibus eum Iudaeis
Alexander ergo manu silentio postulato
volebat rationem reddere populo
34quem ut cognoverunt Iudaeum esse
vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium
magna Diana Ephesiorum
35et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii
quis enim est hominum qui nesciat
Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis
36cum ergo his contradici non possit
oportet vos sedatos esse et nihil temere agere
37adduxistis enim homines istos
neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram
38quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices
habent adversus aliquem causam
conventus forenses aguntur
et pro consulibus sunt
accusent invicem
39si quid autem alterius rei quaeritis
in legitima ecclesia poterit absolvi
40nam et periclitamur argui seditionis hodiernae
cum nullus obnoxius sit
de quo non possimus reddere rationem concursus
istius
et cum haec dixisset dimisit ecclesiam