1postquam autem cessavit tumultus
vocatis Paulus discipulis
et exhortatus eos valedixit
et profectus est ut iret in Macedoniam
2cum autem perambulasset partes illas
et exhortatus eos fuisset multo sermone
venit ad Graeciam
3ubi cum fecisset menses tres
factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam
habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
4comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis
Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus
et Gaius Derbeus et Timotheus
Asiani vero Tychicus et Trophimus
5hii cum praecessissent sustinebant nos
Troade
6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis
et venimus ad eos Troadem in diebus quinque
ubi demorati sumus diebus septem
7in una autem sabbati
cum convenissemus ad frangendum panem
Paulus disputabat eis profecturus in crastinum
protraxitque sermonem usque in mediam noctem
8erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
9sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram
cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo
eductus somno cecidit de tertio cenaculo
deorsum
et sublatus est mortuus
10ad quem cum descendisset Paulus
incubuit super eum et conplexus dixit
nolite turbari anima enim ipsius in eo est
11ascendens autem frangensque panem et gustans
satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
12adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
13nos autem ascendentes navem
enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum
sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
14cum autem convenisset nos in Asson
adsumpto eo venimus Mytilenen
15et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium
et alia adplicuimus Samum
et sequenti venimus Miletum
16proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum
ne qua mora illi fieret in Asia
festinabat enim si possibile sibi esset
ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
17a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
18qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis
vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam
qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
19serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis
et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
20quomodo nihil subtraxerim utilium
quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
21testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam
et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
22et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem
quae in ea eventura sint mihi
ignorans
23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens
quoniam vincula et tribulationes me manent
24sed nihil horum vereor
nec facio animam pretiosiorem quam me
dummodo consummem cursum meum
et ministerium quod accepi a Domino Iesu
testificari evangelium gratiae Dei
25et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam
vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
26quapropter contestor vos hodierna die
quia mundus sum a sanguine omnium
27non enim subterfugi
quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
28adtendite vobis et universo gregi
in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos
regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
29ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos
non parcentes gregi
30et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa
ut abducant discipulos post se
31propter quod vigilate memoria retinentes
quoniam per triennium nocte et die non cessavi
cum lacrimis monens unumquemque vestrum
32et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius
qui potens est aedificare
et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
33argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
34ipsi scitis
quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt
ministraverunt manus istae
35omnia ostendi vobis
quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos
ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit
beatius est magis dare quam accipere
36et cum haec dixisset
positis genibus suis cum omnibus illis oravit
37magnus autem fletus factus est omnium
et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
38dolentes
maxime in verbo quo dixerat
quoniam amplius faciem eius non essent visuri
et deducebant eum ad navem